monumenta.ch > Plinius > sectio 138

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 138
{XXXVII} vetus etiam phthisis pilulis sumpta sanat, quae sine sale inveterata est. omnino enim non nisi ad ea, quae purganda sint aut quae non sint exulcerata, salsa recipitur. quidam quadrantes axungiae et mulsi in vini cyathis ternis decocunt contra phthisis, quarto quoque die picem liquidam in ovo sumi iubent. circumligatur et lateribus, pectori, scapulis eorum, qui phthisim sentiunt, tantaque est vis, ut genibus etiam adalligata redeat in os sapor eamque expuere videantur.